- PAPHUS
- PAPHUSPygmalionis fil. ex Eburnea matre. Cum enim olim Pygmalion in Cyprum in sulam pervenisset, comperissetque mulieres omnium libidini obsequentes caelibem vitam ducere statuit. Porro cum ingeniô valeret, essetque sculptor insignis, dicitur sibi ex candidissimo ebore muliebre sculpsisse simulacrum, omnibus venustatis, formaeque numeris quoad fieri potuit, absolutum. In quo cum homo ingeniosus artem suam miraretur, in eius amorem incidit, oravitque Venerem (auqe summâ cum veneratione idtemporis in Cypro colebatur) ut uxorem sibi concederet statuae suae eburneae similimam. Quibus precibus a Venere exauditis, Pygmalion domum rediens statnam suam animatam in venit, servatisque iisdem lineamentis, eôdemque candore, in formosissimam virginem transformatam. Cuius postea concubitu usus: ex ea Paphum filium suscepit, qui et patri in regno successit, condiditque urbem in Cypro, quam de suo nomine Paphum vocavit. Ovid. Met. l. 10. v. 297.Illa Paphum genuit, de quo tenet insula nomen.Construxit etiam in ea templum et aram in honorein Veneris, quae a loco Paphia dicta est, cui diu solô ture sacrificatum est.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.